- SORTES Virgilianae
- SORTES Virgilianaeapud Spartian. in Adriano, c. 14. aliosque Historiae Aug.Scriptores passim, species Μαντικῆς, quae per sortes divinabat, et Graecis Κληρομαντεία in genere dicta est, ᾽Ραψῳδομαντείας nomen accepit; cuius itidem varii modi erant. Interdum nobilis alicuius Poetae selectos versus in pittaciis describebant, quibus in situlam coniectis idem ordo, qui in aliis fortitionibus servabatur: et de hoc genere proprie dici consuevit, Κλῆρος ἐξέπεσε, Sors excidit, vel exstitit. Interdum versus fatidicos in tabella describebant, et talorum arbitrante aleâ divinationem peragebant: qui πίναξ ἀγυρτικὸς sive ἀγυρτικὴ σανὶς est, in lbris Graecorum celebris. Fuit et, cum temere arreptô et apertô Poetae alicuius librô, ut quidque primum oculis se obiecerat, pro sorte id et oraculi locô haberetur, uti docet Augustin. Confess. l. 4. c. 3. et supra diximus. Quod ultimum divinationis genus, a Paganisacceptum, et Rabbinorum curiositas frequentavit, et veteres etiam Christiani interdum usurparunt, substitutô in Poetarum locum sacri Foederis Testamentô, uti videre est apud Gregorium Turon. 1. 4. c. 16. l. 5. c. 49. Niceph. Gregoram l. 8. Alios. Aliquando tamen, qui consulebant, non aperiebant ipsi libros sacros, sed de voce Diaconi legentis in Ecclesia omen captabant, cuius rei exemplum est apud eundem Gregoram. Vide quoque Metaphrastem in Octobri, ubi de B. Cypriano (qui alius est ab eo cuius hodie scripta exstant) transitum ad partes Christi meditante. Salmas. ad Spartian. d. l. Car. du Fresne in Glossar. ubi de Sortibus Euangelicis et supra in vocibus Prognosticon, item Rhapsodomantia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.